monumenta.ch > Isidorus > 'acanthis' in 'Etymologiae, Liber 17, 9'
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, VIII De aromaticis arboribus <<<     >>> X De oleribus

hab64.312 r  IX De herbis aromaticis sive communibus HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW CITATION LINKS

1  bnf7585.196 r Extant et quarundam herbarum nomina, quae ex aliqua sui causa resonant, habentes nominum explanationem. Non tamen omnium herbarum etymologiam invenies. Nam pro locis mutantur etiam nomina. 2  Folium dictum quod sine ulla radice innatans in Indiae litoribus colligatur. Quod lino perforatum siccant Indi atque reponunt. Fertur autem Paradisi esse herba gustu nardum referens. 3  Nardus herba bav281.264 v est spicosa, unde et a Graecis ναρδόσταχυς appellata; quarum alia Indica, alia Syriaca bnf7587.106 vocatur; non quod in Syria nascatur, sed quod mons, in quo invenitur, alio latere Indiam spectat, alio Syriam. Est autem Indicum multiforme, sed melius Syriacum, leve, fulvum, comosum, spica parvum, odorissimum, cyperum bsb9201.500 similans. Quod si multum in ore tardaverit, linguam siccat. Nardum Celticum a regione Galliae nomen traxit; csg232.238 nascitur enim saepius in Liguriae Alpibus et bnf13028.114 in Syria, frutice parvo, radicibus csg235.216 in manipulo collectis bnf10291.200 ligamentis. Flos eius tantum propter odorem bonus: thyrsi eius atque radiculae utiles probantur usibus nostris. 4  zos32.257r Costum radix herbae est nascentis in India, Arabia et Syria: sed melius Arabicum. Est enim album et lesbsmin43.135rve, suave, iucundi odoris, Indicum colore atro et leve, ut ferula, Syriacum vero pondere grave, colore buxeo, odore acri, summum tamen album, leve, aridum, gustu incendens. 5  Crocum dictum ab oppido Ciliciae qui vocatur Corycium, quamquam et alibi nascatur, sed non tantum vel tale quale in Cilicia: unde bnf7589.131 v et a potiori parte nomen accepit. bnf425.177 r Nam multae res nomina sumpserunt a locis, hab64.312 v ubi plus provenit et melius aliquid. Optimum autem est quod fuerit recens, odoris bnf7586.87 v boni, albeubbf_iii_0015.201vdine parva, porrectae longitudinis, integrum et neque in fragmenta comminutum, inspiratione bona, et cum carpitur manus inficiens et leviter acre. Quod si eiusmodi non fuerit, aut vetustum aut infusum agnoscitur. bsb71097.528 Adulteratur autem admixto crocomagmabnf13028.115te: bnf13027.79 augendi quoque ponderis causa spuma argenti contrita adicitur. csg236.204 Ea proditur si pulverulentum reperitur atque decoccsg237.285tum ab odore proprio fuerit lapsum. 6  Crocomagma expressis aromatibus crocini unguenti atque informato sedimine in panusculos fit; et ideo sic appellatum. 7  Asarum nascitur in umbrosis montibus, floribus casiae similibus; inter quae flos bav281.265 r iuxta radicem purpureus, in quo semen continetur uvarum simile, radicibus pluribus atque tenuissimis et bene redolentibus, et est virtute similis nardo. sbsmin43.135v Phu nascitur csg235.217 in Ponto, foliis oleastro similibus. 8  Cyperum a Graecis vocatum quod habeat virtutem ferventem. Radix est iunci trianguli, foliis porri bnf7585.196 v similibus, radicibus nigris sive contiguis in similitudinem olivarum, odorissimis atque acerrimis. Nascitur in paludibus atque vacuis locis. Traditur etiam alia species cyperi, quae in India nascitur bnf426.368 et appellatur csg232.239 lingua eorum zinziber. 9  Iris Illyrica a similitudine Iris caelestis nomen accepit. Unde et a Latinis arcumen dicitur quod flos eius coloris varietate eundem arcum caelestem imitetur. bnf13028.116 Illyrica autem dicitur quia in Illyrico plurima bsb9201.501 et olentissima est. Species eius foliis gladioli similis, radice aromatica, odoris boni. 10  Acorum foliis iridis similibus; radicibus acerrimi odoris, sed iucundi; propter quod et aromatica est. 11  Meu. Cardamomum. hab64.313 r Squinum melius [est] quod in Euphrate nascitur quam quod in Arabia, fulvum, multiflorum, purpureum, tenue, odoris rosei cum manu confricatur, gustu multum incendit linguam atque mordet. Huius flos σχοίνου ἄνθος dicitur; ἄνθος enim Graece flos nuncupatur. 12  bnf7583.200 Thymum appellatum quod flos eius odorem refert. De quo Vergilius :
Redolentque thymo fragrantia mella.
13  Epithymum Graecum nomen, sbsmin43.136r quod Latine dicitur flos thymi; nam flos Graece θύμον vocatur: est autem flos thymbrae similis. 14  Sampsuchus, quem Latini zos32.257v amaracum vocant. Cuius nominis usum Vergilius etiam ad Venerem referens ait :
Ubi mollis amaracus illum
floribus aspirans amplectitur umbra. ubbf_iii_0015.202r
Apta est autem haec herba bnf11864.259 unguentis: unde et nomen traxit amaracus a puero cuiusdam regis, qui casu lapsus, dum ferbnf13028.117ret unguenta, novum et gratissimum ex confusione bav281.265 v odorem creavit. 15  Hyacinthus herba est habens florem purpureum. Traxit autem nomen a puero quodam nobili qui in saltibus inter purpureos flores repertus est csg236.205 bsb71097.529 interfectus; deditque nomen herbae puerilis funeris casus. Est autem radice et flore bulbi similis, pueros a pubertate retinens. 16  Narcissus herba fabulose inpositum nomen habet a quodam puero cuius membra in hunc florem transierunt, qui et nomen Narcissi in appellatione custodit et decus pulchritudinis in candore bnf425.177 v retinet foliorum. 17  bnf7586.88 r Rosa ab specie floris nuncupata, quod rutilanti colore rubeat. csg232.240 18  Lilia lactei floris herba, unde et nuncupatur, quasi liclia; cuius dum candor sit in foliis, auri csg235.218 tamen bnf7587.107 species intus effulgit. 19  Viola propter vim odoris nomen accepit. Huius genera sunt tria: purpureum, album, melinum. 20  Acanthus herba Aegyptia semper frondens, spinis plena, flexibili virgulto; 21  in cuius imitatione arte sbsmin43.136v vestis ornatur, quae acanthina dicitur; et acanthis dicta. 22  hab64.313 v Hedera dicta quod arboribus reptanbnf13028.118do adhaereat. De qua Vergilius :
Inter victrices hederam tibi serpere lauros.
Alii hederam aiunt vocatam quod haedis supra lactis abundantiam in escam a veteribus praebebatur. 23  bsb9201.502 Hederae frigidae terrae indices sunt φυσικῶς. Nam antipharmacum ebrietatis est si qui potus hedera coronetur. 24  Ellebnf7585.197 rborum memorant in Graecia circa Elleborum quendam fluvium plurimum gigni, atque bnf7589.132 r inde a Graecis appellari. Hunc Romani alio nomine veratrum dicunt pro eo quod sumptum motam mentem in sanitatem reducit. Duo sunt autem genera: album et nigrum. 25  Acone portus est Bithyniae qui proventu malorum graminum usque adeo celebris est ut noxias herbas aconita illinc nominemus. Nam toxica venena eo dicta quod ex arboribus taxeis exprimitur, maxime apud Cantabriam. 26  Euphorbium dictum quod eius sucus oculorum acuat visum. Cuius vis tanta est ut duris carnibus superadiecta citius coqui conpellat. bnf10291.201 Nascitur in multis locis, sed bav281.266 r pluribnf426.369ma in Mauretania. 27  Laser herba nascitur in monte Oscobagi, bnf13028.119 ubi et Ganges fluvius oritur; csg237.286 cuius sucus dictus primum lacsir, quoniam manat in modum lactis, deinde usu derivante laser nominatum est. Hoc et a quibusdam opium Cyreubbf_iii_0015.202vnaicum appellatur, quoniam et apud Cyrenas nascitur. 28  Aloe herba amarissimi sucus. Panaces herba fragrantis odoris; thyrso ferulae similis, ex quo profluit sucus, qui csg236.206 sbsmin43.137r dicitur opoponax, croceus et pinguis, odore gravis et amarissimus. 29  Galbanum. csg232.241 Dicta mons Cretae, ex quo dictamnum herba nomen accepit, propter quam apud Vergilium cerva bsb71097.530 vulnerata saltus peragrat Dictaeos. hab64.314 r Tantae enim potenzos32.258rtiae est ut ferrum a corpore expellat, sagittas excutiat; csg235.219 unde et eius pabulo ferae percussae sagittas a corpore inhaerentes eiciunt. Hanc quidam Latinorum puleium Martis dicunt, propter belli tela excutienda. 30  Mandragora dicta quod habeat mala suaveolentia, in magnitudinem mali Matiani: unde et eam Latini malum terrae vocant. Hanc poetae ἀνθρωπόμορφον appellant, quod habeat radicem formam hominis similantem. Cuius cortex vino mista ad bibendum datur, quobnf13028.120rum corpus propter curam secandum est, ut sopobsb9201.503rati dolorem non sentiant. Huius species duae: femina, foliis lactucae similibus, mala generans in similitudinem prunarum; masculus vero foliis betae similibus. 31  Papaver herba bnf7586.88 v somnifera; de qua Vergilius :
Lethaeo perfusa papavera somno:
soporem enim languentibus facit. Eius alia est usualis, alia agrestis, ex qua fluit sucus quem opion appellant. 32  Colocynthis cucurbita agrestis et vehementer amara, quae similiter bnf425.178 r ut cucurbita per terram flagella tendit. Dicta autem colocynthis quod sit fructu rotundo atque foliis ut cucumis usualis. 33  Centauream Graeci vocant quoniam a Chirone Centauro sbsmin43.137v fertur reperta. Eadem et λιμνήσιος, quia locis humectis nascitur. Eadem et fel terrae propter amaritudinem. 34  Glycyriza Graece ex eo dicta quod dulcem radicem bnf11864.260 habeat; γλυκὺ enim Graece dulce dicunt. bav281.266 v Eadem ἄδιψος, quia sitientibus sitim sedat. 35  Dracontea vocata, quod hasta eius varia sit in modum colubri, similitudinemque draconis bnf7585.197 v imitetur, vel quod eam herbam vipera timeat. 36  Chelidonia ideo bnf13028.121 dicitur vel quod adventu hirundinum videtur erumpere, vel quod pullis hirundinum si oculi auferantur, hab64.314 v matres eorum illis ex hac herba mederi dicantur. 37  Heliotropium nomen accepit bnf13027.80 primo quod aestivo solstitio floreat, vel quod solis motibus folia circumacta convertat. Unde et a Latinis csg232.242 solsequia nuncupatur. Nam et sole oriente flores suos aperit, idem se reclaudit cum sol occubuerit. Ipsa est quam Latini intubum silvaticum csg236.207 vocant. Haec et verrucaria, [eo] quod extinguat verrucas ex aqua pota, vel csg235.220 in cataplasmate posita abstergat. 38  Pentaphyllon a numero foliorum dicta; unde et eam Latini bnf7587.108 quinquefolium vocant; bsb71097.531 herba adeo munda ubbf_iii_0015.203r ut purificationi et templis adhiberi a gentibus solita esset. 39  Hyssopum herba purgandis pulmonibus apta. Unde et in Veteri Testamento per hyssopi fasciculos aspergebantur agni sanguine, qui mundari volebat. Nascitur in petris haerens saxo radicibus. 40  Reubarbarum sive reuponticum, illud quod trans Danubium bsb9201.504 in solo barbarico, istud quod circa Pontum colligitur, nominatum. sbsmin43.138r Reu autem dictum quod sit radix, quasi radix bnf13028.122 barbara, quasi radix Pontica. 41  zos32.258v Hyoscyamos a Graecis dicta, a Latinis herba calicularis, quod caliculi eius in figuram cantarorum bnf7589.132 v nascantur, ut est mali Punici, quorum ora serrata sunt, habentes intrinsecus semina papaveris similia. Haec herba et inbnf426.370sana vocatur, quia usus eius periculosus est: denique si bibatur vel edatur, insaniam facit vel somni imaginem turbidam. Hanc vulgus milimindrum dicit, propter quod alienationem mentis inducit. 42  Saxifraga vocata quod semen eius petras in vesica bav281.267 r frangat atque conminuat. Gentiana nomen sumpsit, ut medici memorant, hab64.315 r ab inventore, radicibus aristolochiae similibus. Nascitur sub Alpibus atque Galatia Asiae. Satureia calida et prope ignita. Unde illi [et] nomen inditum credunt, quod pronos facit in Venerem. 43  Satyrion dicta a Satyris propter incendium libidinis, quam vulbnf7583.201gus stincum vocant; Venerem enim suscitat. bnf7586.89 r Idem et orchis, quod radix csg232.243 eius in modum testiculorum sit, quos Graeci ὄρχεις vocant. Idem et leporina, propter quod caulem mollem emittat. csg237.287 44  Urtica ex eo vocata quod tactus eius corpus adbnf13028.123urat. Est enim igneae omnino naturae et tactu perurit, unde et pruriginem facit. 45  Artemisia herba Dianae a gentibus consecrata est, unde et nuncupata; Graece enim Diana Ἄρτεμις dicitur. 46  Chamaemelos Graece dicta quod csg235.221 sbsmin43.138v mali Matiani odorem csg236.208 habeat sitque brevis terraeque vicina. 47  Chamaedrys a Graecis appellata quod sit brevis et per terram strata et minuta bnf7585.198 r foliis parvissimis. 48  Paeon quidam medicus fuit, a quo Paeonia bnf425.178 v herba perhibetur inventa, ut Homerus dicit. Hanc quidam glycysiden vocant, quod dulcis saporis sit, vel pentorobinam a numero granorum; vel, ut alii, dactylos a digitorum similitudine. Nascitur in silvis. 49  Buglossos a Graecis dicta eo quod bsb71097.532 folia asperrima ad modum linguae bovis habeat. Quae mirum bnf10291.202 in modum ob sapientiam nutriendam vino infundenda a veteribus memoratur. Convivii quoque hilaritatem praebere fertur: pro olere bsb9201.505 etiam sumitur. 50  Arnoubbf_iii_0015.203vglossos, id est agni lingua, quae a Romanis plantago dicitur, quod planta eius cito adhaereat terrae. Hanc multi pro olere vescuntur. 51  hab64.315 v Herpyllos, bnf13028.124 quae apud nos serpillus vocatur, pro eo quod radices ipsius longe serpant. Eadem et matris animula, propter bav281.267 v quod menstrua moveat. 52  Aristolochia dicitur quod mulieribus fetis optima sit. Nam supersessa post partum matricem beneficio vaporis expurgat. Huius herbae genera sunt duo; quarum zos32.259r una aristolochia rotunda dicitur, propter quod rotundam radicem habeat; altera aristolochia longa, quia radicem longam habet cum ramis et foliis longioribus; quam etiam et dactylitin vocant, quod sit radice csg232.244 robore digitali et longa. 53  Erigeron a Graecis dicitur, quod vere primo senescat: unde et eam Latini seniciosbsmin43.139rnem vocant. Nascitur per macerias. 54  Psyllios dicta quod semen simile pulicis habeat: unde et eam Latini herbam pulicarem vocant. 55  Hierobotane ideo a Graecis bnf11864.261 hoc nomen accepit quod remediis ac ligamentis hominum et purificationibus sacerdotum a gentibus apta probaretur. Unde et eam pontifices sagmen appellabant, quasi sancimen; haec et verbena, quia pura. 56  Paliurus, herba csg235.222 asperrima et spinosa. Struthios, quam quidam herbam labnf13028.125nariam vocant, eo quod plerique lanam ex ea lavent. Nascitur [in] locis cultis. [Splenos dicta quod splenem auferat.] 57  Cimicia, propter similitudinem cimicis dicta: unde et eam Graeci κόριον vocaverunt. Nascitur in locis asperis atque cultis. 58  Marrubium, quem Graeci πράσιον dicunt, vocatum propter amaritudinem. hab64.316 r Nascitur in campis. csg236.209 59  Puleium [apud Indos pipere pretiosius est]. 60  Absinthium Graecum nomen. Cuius probabilius est quod bnf426.371 in Ponti regione nascitur; unde et absinthium Ponticum nominatur. 61  Symphytos Graece dictus eo quod tantam in radice virtutem habeat ut frusta carnis adsparsa in caccabo coagulet. 62  Polypodion herba bnf7586.89 v cuius radix hirta atque crinita, ut est polypus; ex quo derivatum est bav281.268 r ut polypodion bnf7587.109 diceretur. Nascitur in teneris petrarum terris, sive quercis bnf7589.133 r vicinis. 63  Polios a Graecis; a Latinis omnimorbia, quod multis morbis subveniat. bsb71097.533 Nascitur in montibus bnf7585.198 v et duris locis. 64  Scammonia, quam Latini acridium vocant, sbsmin43.139v herba suci plena, quod colligitur sub cavata radice: denique terram rotunda cavitate bsb9201.506 fodiunt, tum suppositis aut cochleis aut nucis foliis excipitur sucus atque siccatus bnf13028.126 aufertur. Venit autem csg232.245 saepius probabilius ex Mysia ubbf_iii_0015.204r Asiae: huic contraria atque falsa ex Syria vel Iudaea. 65  Daucos, foliis feniculi similis thyrso bipalmis. Citocacia vocata quod ventrem cito depurgat; quam vulgus corrupte citocociam vocant. 66  Lappa dicta quod habeat caulem bnf425.179 r ingentem per terram dispositam. 67  Haec herba a Graecis φιλάνθρωπος vocatur, quod vestibus hominum inhaereat ob asperitatem sui. Nascitur iuxta muros. Capillum Veneris vocatum sive quod elapsos post alopeciam capillos recreat, vel quod capillorum fluores coercet, vel quod sit virgulis nigris lenibus cum splendore quasi capilli. hab64.316 v Nascitur in aquosis locis. 68  Rubia dicta csg237.288 quod radix eius sit rubra, unde et colorare lanas perhibetur. csg235.223 69  Anchusa, cuius radix contrita digitos inficit: est enim colore sanguineo, unde etiam pictoribus ad purpuram efficiendam usui est. 70  Chamaeleon, quae Latine viscarago vocatur eo quod viscum gignat; in quo haerent aves, quae propria voluntate descendunt ad escam. 71  Cicuta, propter quod in thyrso geniculato nodos zos32.259v habeat occultos, ut canna; sicut dicitur bnf13028.127 fossa caeca, quae occulta est. Haec potui data csg236.210 interficit: hanc in carcere Socrates bibit et expiravit. Persius :
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.
Haec dum hominibus venenum sit, capellas efficit pingues. 72  Trifolion, quam Graeci τρίφυλλον vocant, quod sbsmin43.140r sit foliis trinis per singulas adunationes. 73  bav281.268 v Phlomos, quam Latini herbam lucernarem vocant, ab eo quod ad lychnia facit. Eadem et lucubros, quod lucem praebeat umbris. 74  Pyrethron Graece dicta quod habeat radicem incendiosam atque coacervantem. 75  Althaea malva agrestis, sive malvaviscus; sed althaea, quod in altum surgit, viscus, quia glutinosa est. csg232.246 76  Origanum, quod Latine colena interpretatur, propter quod infusum coloret vinum. 77  Titimallum vocabulum sumpsit, quod comam foliorum ad radium solis circumacta convertat. Nam Graeci solem τιτᾶνα vocant, μαλλὸν comam; ex quo confectum est ut titimallum diceretur. bsb71097.534 Huius species septem bnf13027.81 diversis in locis nascentes. 78  Strychnos, quae Latine herba salutaris vocatur, propter quod dolorum capitis bnf10291.203 et stomachi incendium mitigat. Idem et uva lupina, propter sebnf13028.128men bsb9201.507 eius uvae simile. 79  Polygonos, quam Latini herbam sanguinariam vocant, quod missa in naribus sanguinem moveat. 80  bnf11864.262-a11.7 Ambrosia, quam Latini apium silvaticum vocant. ubbf_iii_0015.204v De qua Vergilius :
Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
spiravere.
hab64.317 r Apiago, quod bnf7586.90 r flores eius apes maxime appetunt. 81  Portulaca bnf7585.199 r Rosmarinum, quam Latini ab effectu herbam salutarem vocant: folia fenuculi similia atque aspera et rotatim terrae prostrata. 82  Colocasia [nomen herbae]. Menta agrestis, csg235.224 quam Graeci καλαμίνθην, nostri vulbnf426.372go nepetam vocasbsmin43.140vverunt, maioris virtutis et vehemens in calore. 83  Genicularis herba substernitur ob scorpionum vim repellendam. Gladiolus, quod sit foliis gladii similibus, thyrso cubitali, floribus purpureis. 84  Verbascum. Agaricum, bnf7583.202 radix vitis albae. Calamites. Lappa [genus herbae]. Lappago. Lapella. Beneola. Orcibeta. [Satyrion.] bav281.269 r Myrobalanum. Asphodelus, quam Latini csg236.211 a colore albucium vocant. 85  Scilla, quod nocens sit; de qua superstitio gentilium dicit quod, si integra ad limen suspendatur, omnia mala fugat. 86  Chamaepitys a Graecis dicta quod terrae adhaebnf13028.129reat et odorem pini habeat. Hanc Latini cucurbitularem vocant, quod ex parte odorem cucurbitae referat. Staphysagria nascitur [in] locis amoenis. 87  Asplenos dicta quod splenem auferat; csg232.247 sive scolopendrios, eo quod folia ipsius scolopendro animali sint bnf425.179 v similia. Nascitur in humidis petris. 88  Volvus appellatus quod sit radix eius volubilis et rotunda. bnf7589.133 v Stoechas in insulis Stoechadibus nascitur; unde et nuncupatur. 89  Cyclaminos Graece dicta a quodam qui Cyclos vocatus est, qui primus virtutes huius herbae invenit; hab64.317 v sive quod habeat radicem rotundam: Graeci enim κύκλον rotundum vocant. Cuius radix aut sucus, si vino fuerit admixtus, ebrios facit. Nascitur in locis silvosis et agris. 90  Ἄμπελος λευκή, sive bryonia, quam Latini vitem albam vozos32.260rcant, bnf7587.110 vel a qualitate coloris vel quod eius radix contrita et corpori infricata teneriorem et candidiorem cutem reddat. Nam et sucus bacarum eius lac uberibus siccis reddit. 91  bsb71097.535 Ἄμπελος μέλαινα, id est vitis nigra, sbsmin43.141r eademque labrusca: folia hederae similia; in omnibus maior quam vitis alba: bacas similiter habens, quae in maturitate nibnf13028.130grescunt, unde et vocabulum sumpsit. 92  Viticella herba a Latinis appellata quod sicut vitis quidquid proximum habuerit, adprehendat corymbis, quos csg235.225 bsb9201.508 anulos appellamus. 93  Bupthalmos florem habet croceum, oculo similem; unde et a Graecis nomen accepit. Est autem caule molle, foliis coriandri csg237.289 similibus. Nascitur iuxta muros civitatum. 94  Phlomos, quam Latini verbascum vocant; quarum altera est masculus, albidioribus foliis atque angustioribus, altera femina, foliis latioribus atque nigris. 95  ubbf_iii_0015.205r Ferula vocata a medulla: nam illam Varro tradit esse ferulae medullam, quam ἀσφόδελον Graeci bav281.269 v vocant. Nonnulli a feriendo ferulam dicunt. Ad hanc enim pueri et puellae vapulare solent: huius sucus galbanum est. 96  Papyrum dictum quod igni et cereis est aptum; πῦρ enim Graeci ignem dicunt. Iuncus csg232.248 [eo quod iunctis radicibus haereat]. 97  Scirpus, quo segetes teguntur, sine nodo; de qua Ennius (Sat. 70):
Quaerunt in scirpo, bnf7585.199 v quod csg236.212 soliti dicere, nodum.
Et in proverbio: 'Qui bnf7586.90 v inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit.' 98  Fucus genus herbae est de qua tinguitur vestis, dicta quia mentitur alienum bnf13028.131 colorem. hab64.318 r Unde et Vergilius :
Discet mentiri lana colores.
99  Alga nascitur in aquis, segetis similis. Ita denique nomen sumpsit ab algore aquae; vel quod alliget pedes, quia crassa est, foliis aquam ex parte superantibus. 100  Ulva et typhus herbae [quae] circa fontes et paludes sbsmin43.141v stagnisque nascuntur. Ex quibus ulva, id est alga mollis et quodammodo fungus, dicta ab uligine. 101  Typhus vero, quae se ab aqua inflat. Unde etiam ambitiosorum et sibi placentum hominum tumor typhus dicitur. 102  bnf11864.263 Carex herba acuta et durissima, sparto similis. De qua Vergilius :
Et carice pastus acuta.
103  Spartus frutex virgosus sine foliis, ab asperitate vocatus. Volumina enim funium, quae ex eo fiunt, aspera sunt. 104  Gramen a situ potius dictum, quod plurimis agrorum sit: unde et eum Graeci ἄγρωστιν bnf426.373 vocaverunt. Licet omnis herba gramen vocetur, ab eo quod germinetur; sicut robur omnis ligni cutis et species, ab eo quod sit firmissima. 105  Filix a singularitate folii dicta. Denique ex una virgula altitudine cubitali una scissa folia gignitur, csg235.226 bsb71097.536 res inplicata velut pinna. Avena. Lolium. 106  bnf13028.132 Zizania, quam poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et infecundum. 107  Faenum dictum quod eo flamma nutritur; φῶς enim flamma est. bnf10291.204 bnf425.180 r Manipulum dicimus fascem faeni: et dictum manipulum quod manum inpleat.
bmv399.368

Isidorus, Etymologiae, Liber 17, VIII De aromaticis arboribus <<<     >>> X De oleribus
monumenta.ch > Isidorus > 'acanthis' in 'Etymologiae, Liber 17, 9'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik